SACRA Certamina sunt

SACRA Certamina sunt
SACRA Certamina sunt
quae Diis olim dedicata, l. 4. ff. de his qui not. infam. qualia erant apud Romanos Fovis Capitolini, Apollinares Ludi, Romani Ludi et Magnae Deûm Matris. Quintilian. l. 3. c. 7. Ac laudes Capitolini Fovis perpetuae sacri certaminis materia, vel dubiae sunt, vel in Oratorio genere tractantur. Inde Firmicus Mathes. l. 3. c. 12. Sacris quoque faciet certaminibus praepositos. In antiqua Graecia Sacra Certamina quatuor erant lege vetustissimâ, Olympia, Pythia, isthmia et Nemea, in quibus praemium corona erat. Vide supra passim, ut et in voce Agones. Graecis dicta sunt Certamina haec, Α᾿γῶνες ἱεροὶ, item περιοδικοὶ, περίχωροι et περικτίονες: quibus oppositi οἱ αργυρίται, seu χρηματίται, seu δωρίται, in quibus praemii ergo decertabatur. De quo praeclaro discrimine exstat insignis locus apud Plutarchum, quo docemur, praemia Sacrorum Certaminum, praeter Coronam, fuisse Inscriptionem, Tabulam, Decretum et Ramum oleae, h. e. victoribus eorum proponi consuevisse praemia honoris, laudis, gloriae et famae perennis: cum aliis certaminibus, quae tanti non essent, dona darentur ex argento, aere, ebore, talibusque, quae verius sunt compendii, quam illius celebritatis, quae generosissimi cuiusque pectus acuit. Vide eum πολιτ. Παραγγ. Atque hinc Sacrorum illis cognomen additum, non tam, quod in Deorum honorem instituta essent (hoc enim iis cum aliis certaminibus commune fuit) quam quod eorum praemia consisterent εν ςτεφάνῳ μόνῳ, in corona sola, uti Pollux ait l. 3. c. 30. iisque adde, quae modo diximus: Unde et ςτεφανίται quoque et φυλλίναι, coronarii. ac foliacei sunt appellati. uti autem haec certamina Sacra dicta, sic et Sacras coronas memorat lex 40. ff. de re Fud. quae videl. in Sacris his certaminibus paratae sunt, de quibus, aliisque huc pertinentibus, vide C. Paschalium Coronar. l. 6. toto, et infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CIBUM Veteres quater in die sumere soliti sunt — Prima enim erat matutina ientatio, quam Prandiculum appellavêre prisci; mox Prandium: tum Cena: postremo Comessatio. Quibus apud Graecos responderunt Α᾿κράτισμα vel διανηςτισμὸς, Α᾿ριςτον, Δεῖπονο, Δόρπον: vel secundum Athenaeum, Α᾿κράτισμα,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ATHLETICA — Hier. Mercuriali vitiosa Gymnasticae species appellata, hominibus robustis efficiendis (talis enim fuit Milo Crotonitata et Athleta ille, quem Olympiodorus τὰ βώλια comminuere solitum scripsit) quo in certaminibus victoriam reportare ac coronas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACRAE Coronae — tum quas Numinibus suis olim Gentiles imponebant, tum quas honoris causâ eorum tholis appendebant, tum quas ipsi in re sacra gestare solebant, dictae sunt. Et quidem, vix ullum simulacrum Numinis, aliquam celebritatem adcpti, incoronatum:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVI — vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEPTUNUS — I. NEPTUNUS Daemonis quoddam genus, apud Gervasium Tilleberiensem MS. de Otiis Imperial. l. 3. c. 63. Anglia Daemones quosdam habet, Daemones, inquam, nescio dixerim, an secretas et ignotae generationis effigies, quos Galli, Neptunos, Angli… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIRGO — I. VIRGO Graece Παρθένος, inter Minervae cognomina, apud Athenienses, uti vidimus supra ubi de Nuptiis. Sed et Sesti Iovis et Virginis Heroum Plinio memoratur, l. 10. c. 4. Est percelebris apud Seston urbem aquilae gloria: edueatam a virgine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEMEA — I. NEMEA filia Iovis et Lunae; a qua nomen Argivorum regioni. Alii tamen a pascuis armentorum agri, quae Iunoni sacra essent; vel a Danai liberis, istam sic nominatam volunt. Hinc Ludis appellatio, de quibus mox dicemus. Vide Iul. Caes.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUINQUATRUS sive QUINQUATRIA — QUINQUATRUS, sive QUINQUATRIA sunt dies festi Minervae, quos Graeci Παναθηναῖα vocant. Sosipater, l. 1. quinquatrus pluraliter, non Quinquatria. non enim dicti sunt quinque dies atrus (f. atri:) sed quod quinque dies Iduum, quas atrum antiqui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OLYMPIA — I. OLYMPIA orum, ludi ab Hercule instituti, in honrem Iovis, A. M. 2836. ante restaurationem ab Iphiro factam, An. 442. circa Olympiam Eleae regionis urbem a quâ et nomenhabent. Hercules enim, Augeâ Elidis rege superatô, eiusque stabulô repuratô …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”